Brev 121
Natus sum Hauniæ 1813 d. 5. Mai, Michael Petersen Kierkegaard, olim mercatorem, jam defunctum veneror. Dimissus c. laude ex schola privata Haufniensi 1830, quum priora examina hujus nostræ universitatis L E P E O. absolvissem, ad theologiam animum et mentem ita contuli, ut exegeticas et historicas disciplinas amplecti atque retinere maxime mihi haberem propositum. Frequentavi igitur assidue prælectiones hujus nostræ universitatis; quibus temporibus quanti ad me ex hisce prælectionibus redundaverint fructus, quanta subsidia, equidem non possum non hodie grato animo recordari. Decursu vero temporum, quum in dies magis magisque fines theologiæ egrederer, pleno vento ad illud philosophiæ studium, quod tunc temporis præcipue inter nos innotuit atque esplenduit, delatus, in animum induxi [1v]Brev 121, bl. [1v]neque me, qui theologiæ, neque theologiam esse, quæ mihi satisfaceret, et omnino theologiæ valedixi. Quæ quum ita essent, libere fateor, me, ni mors patris me voto quodammodo obstrinxisset, nunquam a me impetrasse, ut vestigia jam derelicta studia jam oblivioni tradita denuo succiperem. Fluctus igitur renatare conatus, qui quondam feliciora auspicatus eram, nunc beatior ad vos redeo professores summe venerabiles, et studia mea vobis quam maxime commendata velim.
Hauniædie 2 Junii. 1840.
Ex vetere Testamento legi: Genesin, XVI psalmos ex primo libro psalmorum, librum quartum psalmorum, IX pr: capita Exodi. –
Tegnforklaring
- udfyldt af udgiverne, hvor kilden mangler
- tilføjet i kilden, typisk over linjen
- skrevet med latinsk hånd, hvor brevet ellers er gotisk